monumenta.ch > Plinius > sectio 80

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 8, 80
{XXXIV} Sed in Italia quoque creditur luporum visus esse noxius vocemque homini, quem priores contemplentur, adimere ad praesens. inertes hos parvosque Africa et Aegyptus gignunt, asperos trucesque frigidior plaga. homines in lupos verti rursusque restitui sibi falsum esse confidenter existimare debemus aut credere omnia quae fabulosa tot saeculis conperimus. unde tamen ista vulgo infixa sit fama in tantum, ut in maledictis versipelles habeat, indicabitur.